Trouvé 24 Résultats pour: stultitia
Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius. (Liber Proverbiorum 27, 22)
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. (Liber Ecclesiastes 5, 2)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)
Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 16)
Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 22)
adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)