Trouvé 359 Résultats pour: sanguinem legem
ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3, 8)
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3, 13)
Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis”. (Liber Leviticus 3, 17)
cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; (Liber Leviticus 4, 6)
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 7)
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; (Liber Leviticus 4, 18)
ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. (Liber Leviticus 7, 14)
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus; (Liber Leviticus 7, 26)
omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis”. (Liber Leviticus 7, 27)
Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua; (Liber Leviticus 7, 33)
immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. (Liber Leviticus 8, 15)
immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. (Liber Leviticus 8, 19)