Trouvé 41 Résultats pour: qui vocatur
Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros. (Liber I Maccabaeorum 16, 15)
Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai. (Liber II Maccabaeorum 1, 36)
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum”. (Liber Isaiae 43, 7)
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “Nazaraeus vocabitur”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 23)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, (Evangelium secundum Lucam 1, 36)
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, (Evangelium secundum Lucam 6, 15)
Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, (Evangelium secundum Lucam 8, 2)