Trouvé 331 Résultats pour: legem Moysi
Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)
Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)
Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. (Epistula Iacobi 2, 12)
Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)