Trouvé 133 Résultats pour: audite
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. (Liber Isaiae 1, 10)
Et dixit: “Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”. (Liber Isaiae 6, 9)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul terrae: accingimini et perterremini, accingimini et perterremini. (Liber Isaiae 8, 9)
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)
Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam”. (Liber Isaiae 33, 13)
Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum: (Liber Isaiae 36, 13)
Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum. (Liber Isaiae 42, 18)
Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva. (Liber Isaiae 46, 3)
Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia. (Liber Isaiae 46, 12)