Trouvé 233 Résultats pour: aeternum
Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum, (Liber Psalmorum 86, 12)
Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. (Liber Psalmorum 89, 2)
Quoniam dixisti: “In aeternum misericordia aedificabitur”, in caelis firmabitur veritas tua. (Liber Psalmorum 89, 3)
Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam”. (Liber Psalmorum 89, 5)
In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. (Liber Psalmorum 89, 29)
Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo (Liber Psalmorum 89, 37)
et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis”. (Liber Psalmorum 89, 38)
Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 89, 53)
tu autem altissimus in aeternum, Domine. (Liber Psalmorum 92, 9)
Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. (Liber Psalmorum 100, 5)
Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. (Liber Psalmorum 102, 13)
Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. (Liber Psalmorum 103, 9)