Trouvé 226 Résultats pour: Templum Salomonis
Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)
Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)
Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam aedificaverat, (Liber I Regum 10, 4)
Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius. (Liber I Regum 10, 24)
Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. (Liber I Regum 11, 25)
Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)
et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)