Trouvé 318 Résultats pour: Templum Salomonis constructionem templi
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, (Liber I Regum 5, 2)
Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 5, 5)
Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. (Liber I Regum 5, 7)
Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; (Liber I Regum 5, 10)
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius. (Liber I Regum 5, 14)
Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum”. (Liber I Regum 5, 21)
Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; (Liber I Regum 5, 31)
dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)
Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. (Liber I Regum 6, 1)
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)
Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu. (Liber I Regum 6, 5)