Trouvé 159 Résultats pour: Simon Petrus
Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras. (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi. (Liber I Maccabaeorum 13, 13)
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 13, 25)
Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante; (Liber I Maccabaeorum 13, 27)
Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 33)
Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit. (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)