Trouvé 19 Résultats pour: Galgala

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala. (Liber Iosue 10, 43)

  • Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)

  • et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 16)

  • Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias”. (Liber I Samuelis 10, 8)

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis. (Liber I Samuelis 11, 15)

  • Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)

  • Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo. (Liber I Samuelis 13, 8)

  • dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”. (Liber I Samuelis 13, 12)

  • Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. (Liber I Samuelis 15, 12)

  • Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 16)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina