Löydetty 49 Tulokset: vetus atrium
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cajaphas (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
milites autem duxerunt eum intro in atrium prætorii et convocant totam cohortem (Evangelium secundum Marcum 15, 16)
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)
sequebatur autem Jesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Jesu in atrium pontificis (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato (Epistula ad Romanos 6, 6)
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Epistula I ad Corinthios 5, 7)
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)