Löydetty 442 Tulokset: spiritualis homo
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (Epistula II ad Timotheum 3, 17)
testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo (Epistula ad Hebraeos 13, 6)
non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino (Epistula Iacobi 1, 7)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)
videtis quoniam ex operibus justificatur homo et non ex fide tantum (Epistula Iacobi 2, 24)
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex (Epistula Iacobi 5, 17)
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples (Epistula I Petri 3, 4)