Löydetty 207 Tulokset: servi
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat (Evangelium secundum Matthaeum 24, 50)
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet (Evangelium secundum Lucam 12, 46)
sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
jam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)
hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis (Actus Apostolorum 16, 17)
nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obœdiendum servi estis ejus cui obœditis sive peccati sive obœditionis ad justitiam (Epistula ad Romanos 6, 16)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
liberati autem a peccato servi facti estis justitiæ (Epistula ad Romanos 6, 18)
cum enim servi essetis peccati liberi fuistis justitiæ (Epistula ad Romanos 6, 20)