Löydetty 403 Tulokset: sancti Spiritus
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis (Epistula Iacobi 4, 5)
secundum præscientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in obœdientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur (Epistula I Petri 1, 2)
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias (Epistula I Petri 1, 11)
sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis (Epistula I Petri 1, 15)
quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum (Epistula I Petri 1, 16)
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples (Epistula I Petri 3, 4)
si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriæ Dei Spiritus in vobis requiescit (Epistula I Petri 4, 14)
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (Epistula II Petri 1, 21)
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum (Epistula I Ioannis 4, 1)
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4, 2)
et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc jam in mundo est (Epistula I Ioannis 4, 3)
hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas (Epistula I Ioannis 5, 6)