Löydetty 579 Tulokset: populus hostibus
et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Matthaeum 15, 8)
et respondens universus populus dixit sanguis ejus super nos et super filios nostros (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est cælum (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
et cum hæc diceret erubescebant omnes adversarii ejus et omnis populus gaudebat in universis quæ gloriose fiebant ab eo (Evangelium secundum Lucam 13, 17)
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)