Löydetty 67 Tulokset: pœnitentiam iram
et perambulavit civitates Juda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 8)
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est (Liber Proverbiorum 12, 16)
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam (Liber Proverbiorum 24, 18)
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)
acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos (Liber Sapientiae 5, 21)
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit (Liber Sapientiae 10, 3)
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem (Liber Ecclesiasticus 23, 21)