Löydetty 341 Tulokset: legem Mosi
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Jesum præceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)
sed turba hæc quæ non novit legem maledicti sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem (Actus Apostolorum 6, 13)
qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis (Actus Apostolorum 7, 53)