Löydetty 322 Tulokset: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ (Epistula ad Titum 3, 7)
salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen (Epistula ad Titum 3, 15)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quæ non profuerunt ambulantibus in eis (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica (Epistula Iacobi 3, 15)
quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non judicans sine simulatione (Epistula Iacobi 3, 17)
secundum præscientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in obœdientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur (Epistula I Petri 1, 2)
de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ qui de futura in vobis gratia prophetaverunt (Epistula I Petri 1, 10)
hæc est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste (Epistula I Petri 2, 19)
quæ enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis hæc est gratia apud Deum (Epistula I Petri 2, 20)
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie (Epistula I Petri 5, 2)