Löydetty 1385 Tulokset: filii Iuda
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis hujus missum est (Actus Apostolorum 13, 26)
erant autem quidam Scevæ Judæi principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant (Actus Apostolorum 19, 14)
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio (Epistula ad Romanos 1, 9)
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Epistula ad Romanos 5, 10)
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei (Epistula ad Romanos 8, 14)
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)
si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur (Epistula ad Romanos 8, 17)
nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Epistula ad Romanos 8, 29)
neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Romanos 9, 7)
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine (Epistula ad Romanos 9, 8)
et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi (Epistula ad Romanos 9, 26)
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri (Epistula I ad Corinthios 1, 9)