Löydetty 135 Tulokset: et gratiam
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit (Liber Proverbiorum 12, 2)
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago (Liber Proverbiorum 13, 15)
cor sapientis erudiet os ejus et labiis illius addet gratiam (Liber Proverbiorum 16, 23)
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem (Liber Proverbiorum 22, 11)
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit (Liber Proverbiorum 28, 23)
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit (Liber Ecclesiasticus 17, 18)