Löydetty 115 Tulokset: et Manasse tribui Benjamin

  • filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem (Liber I Paralipomenon 6, 61)

  • porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim (Liber I Paralipomenon 6, 62)

  • porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant (Liber I Paralipomenon 6, 70)

  • filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 71)

  • porro filius Manasse Esrihel concubinaque ejus syra peperit Machir patrem Galaad (Liber I Paralipomenon 7, 14)

  • filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse (Liber I Paralipomenon 7, 17)

  • juxta filios quoque Manasse Bethsan et filias ejus Thanach et filias ejus Mageddo et filias ejus Dor et filias ejus in his habitaverunt filii Joseph filii Israël (Liber I Paralipomenon 7, 29)

  • commorati sunt in Hierusalem de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse (Liber I Paralipomenon 9, 3)

  • porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Jozabad et Jedihel et Michaël et Jozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina