Löydetty 111 Tulokset: de gratia
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Timotheum 1, 2)
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum (Epistula I ad Timotheum 6, 21)
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu salvatore nostro (Epistula ad Titum 1, 4)
hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quæ non oportet turpis lucri gratia (Epistula ad Titum 1, 11)
apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus (Epistula ad Titum 2, 11)
ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ (Epistula ad Titum 3, 7)