Löydetty 1332 Tulokset: castris hereditatem promissionem terra peregrinationis
cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)
in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)
Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea (Actus Apostolorum 13, 17)
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum (Actus Apostolorum 13, 19)
hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum (Actus Apostolorum 13, 23)
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)
nam et si sunt qui dicantur dii sive in cælo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Domini est terra et plenitudo ejus (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
primus homo de terra terrenus secundus homo de cælo cælestis (Epistula I ad Corinthios 15, 47)