Löydetty 144 Tulokset: Propheta tempestas

  • et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (Liber Ieremiae 36, 8)

  • dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)

  • verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba hæc in libro de ore Hieremiæ anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 45, 1)

  • RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmæ si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta (Lamentationes 2, 20)

  • si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum (Prophetia Ezechielis 2, 5)

  • conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quærent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus (Prophetia Ezechielis 7, 26)

  • et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israël (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani (Prophetia Ezechielis 20, 46)

  • fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israël (Prophetia Ezechielis 21, 2)

  • fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus (Prophetia Ezechielis 21, 9)

  • tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas (Prophetia Ezechielis 21, 28)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina