Löydetty 137 Tulokset: Peccatum paenitentiam
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
respondit Jesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi majus peccatum habet (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci ejus (Actus Apostolorum 7, 59)
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)
usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)