Löydetty 191 Tulokset: Mosaicum legem
invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet (Epistula ad Romanos 7, 21)
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis (Epistula ad Romanos 7, 23)
Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit (Epistula ad Romanos 9, 31)
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit (Epistula ad Romanos 13, 8)
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)
non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis (Epistula ad Galatas 4, 21)
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi (Epistula ad Galatas 6, 2)
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur (Epistula ad Galatas 6, 13)
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem (Epistula ad Ephesios 2, 15)
circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)
et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)