Löydetty 58 Tulokset: Magister
et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque jeris (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)
et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam æternam (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater ejus uxorem illius et suscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
magister quod est mandatum magnum in lege (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
at Jesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)