Löydetty 349 Tulokset: Jesu Christo
et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
dicens quid vobis videtur de Christo cujus filius est dicunt ei David (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
initium evangelii Jesu Christi Filii Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum (Evangelium secundum Marcum 2, 15)