Löydetty 457 Tulokset: Esset
non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)
et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarræ (Epistula ad Romanos 4, 19)
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi (Epistula ad Galatas 2, 3)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Epistula ad Philippenses 2, 6)
sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
et quidem cum esset Filius didicit ex his quæ passus est obœdientiam (Epistula ad Hebraeos 5, 8)
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus (Epistula ad Hebraeos 7, 26)
si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (Epistula ad Hebraeos 8, 4)