Löydetty 359 Tulokset: vincere milites bellum exercitus duces certamen

  • Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)

  • Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. (Actus Apostolorum 12, 18)

  • Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)

  • Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)

  • Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. (Actus Apostolorum 23, 31)

  • Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)

  • Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)

  • idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. (Epistula ad Philippenses 1, 30)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina