Löydetty 261 Tulokset: testamentum animo fide spem iustitiam

  • in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: (Epistula ad Titum 1, 2)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)

  • exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: (Epistula ad Titum 2, 13)

  • ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. (Epistula ad Titum 3, 7)

  • Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Titum 3, 15)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina