Löydetty 202 Tulokset: territorio civitatibus Hebron et Iebus et Bet-Bethsur et arma
Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 10)
Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)
Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. (Liber I Regum 4, 13)
Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)
Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, (Liber II Regum 10, 2)
Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. (Liber II Regum 11, 8)
Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)
Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. (Liber II Regum 11, 11)
Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)