Löydetty 21 Tulokset: scitote
sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. (Evangelium secundum Marcum 13, 29)
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)