Löydetty 57 Tulokset: scientia spiritualis

  • Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)

  • hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: (Actus Apostolorum 2, 23)

  • Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: (Epistula ad Romanos 1, 11)

  • Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)

  • Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)

  • quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. (Epistula I ad Corinthios 1, 5)

  • Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 15)

  • De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? (Epistula I ad Corinthios 8, 11)

  • Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina