Löydetty 105 Tulokset: sancti libri

  • Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)

  • Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)

  • Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. (Liber Isaiae 60, 14)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)

  • Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)

  • Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. (Liber Isaiae 64, 10)

  • Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, (Liber Ieremiae 29, 1)

  • Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc: (Liber Ieremiae 36, 2)

  • Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: (Liber Ieremiae 36, 4)

  • Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant. (Liber Ieremiae 36, 32)

  • Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia, (Liber Baruch 1, 1)

  • Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum, (Liber Baruch 1, 3)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina