Löydetty 288 Tulokset: sacrificium pro peccato

  • Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, (Liber Leviticus 4, 24)

  • tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 25)

  • Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)

  • Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)

  • Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: (Liber Leviticus 4, 32)

  • Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)

  • agat pœnitentiam pro peccato, (Liber Leviticus 5, 5)

  • et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. (Liber Leviticus 5, 6)

  • Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, (Liber Leviticus 5, 7)

  • dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. (Liber Leviticus 5, 8)

  • Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)

  • Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina