Löydetty 172 Tulokset: sacerdos

  • Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Ira autem Jairites erat sacerdos David. (Liber II Samuelis 20, 26)

  • Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)

  • Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 34)

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 39)

  • Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)

  • Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)

  • Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis : (Liber I Regum 4, 5)

  • Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. (Liber II Regum 11, 9)

  • Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. (Liber II Regum 11, 15)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina