Löydetty 248 Tulokset: regnum Dei crucis

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)

  • invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)

  • Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. (Epistula ad Galatas 6, 12)

  • Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)

  • Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: (Epistula ad Philippenses 3, 18)

  • qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)

  • et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)

  • deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)

  • Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)

  • Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula II ad Timotheum 4, 18)

  • Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. (Epistula ad Hebraeos 12, 28)

  • Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina