Löydetty 159 Tulokset: propheta Isaias
Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: (Liber Ecclesiasticus 49, 9)
Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 1)
Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. (Liber Isaiae 9, 15)
Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. (Liber Isaiae 13, 1)
Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ; (Liber Isaiae 20, 3)
Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)
Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. (Liber Isaiae 37, 6)
Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)
Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. (Liber Isaiae 38, 21)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)