Löydetty 71 Tulokset: panis caeli
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
Ego sum panis vitæ. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)