Löydetty 34 Tulokset: orationis afflictionis

  • Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ; (Liber Ecclesiastes 12, 1)

  • Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 6)

  • et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)

  • adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. (Liber Isaiae 56, 7)

  • dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. (Liber Ieremiae 2, 27)

  • Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. (Liber Ieremiae 2, 28)

  • Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)

  • Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)

  • Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. (Liber Ieremiae 15, 11)

  • Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)

  • Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. (Liber Ieremiae 17, 18)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina