Löydetty 76 Tulokset: orationis Salomonis/page/2/page/2/page/5
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. (Liber I Regum 1, 12)
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo : (Liber I Regum 1, 47)
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus. (Liber I Regum 2, 13)
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)
Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. (Liber I Regum 4, 11)
Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. (Liber I Regum 4, 15)
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, (Liber I Regum 4, 22)
Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 4, 25)
Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. (Liber I Regum 4, 27)
Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, (Liber I Regum 4, 30)
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus. (Liber I Regum 4, 34)