Löydetty 42 Tulokset: operatur
Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, (Liber Iob 33, 29)
Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ; (Liber Psalmorum 14, 2)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. (Liber Proverbiorum 12, 11)
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 20)