Löydetty 69 Tulokset: nubes
In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. (Liber Ecclesiasticus 43, 16)
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. (Liber Isaiae 18, 4)
Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. (Liber Isaiae 45, 8)
Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? (Liber Isaiae 60, 8)
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. (Liber Ieremiae 4, 13)
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)
Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis: (Liber Baruch 6, 61)
Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis: (Prophetia Ezechielis 1, 4)
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)
Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)