Löydetty 1082 Tulokset: novam caelum et novam terram
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)
et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. (Actus Apostolorum 7, 3)