Löydetty 22 Tulokset: lucerna
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. (Liber Ecclesiasticus 26, 22)
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. (Evangelium secundum Ioannem 5, 35)
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)