Löydetty 123 Tulokset: lege puritatis
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. (Liber Psalmorum 118, 150)
Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. (Liber I Maccabaeorum 2, 15)
Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege: (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem. (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. (Liber II Maccabaeorum 13, 7)
quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quæ fecerant prius, promptiores constituit eos: (Liber II Maccabaeorum 15, 9)
Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ; (Liber Proverbiorum 8, 27)
Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. (Liber Ecclesiasticus 2, 19)