Löydetty 59 Tulokset: iter

  • Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. (Liber Ieremiae 23, 14)

  • Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)

  • Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)

  • Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. (Evangelium secundum Lucam 10, 33)

  • Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 22)

  • Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)

  • Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. (Actus Apostolorum 9, 3)

  • Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)

  • Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)

  • semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina