Löydetty 42 Tulokset: impius

  • Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)

  • Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)

  • Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)

  • Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. (Liber Ecclesiasticus 11, 11)

  • Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. (Liber Ecclesiasticus 21, 30)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)

  • Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: (Prophetia Ezechielis 18, 27)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina