Löydetty 95 Tulokset: fidem sanctitatem

  • quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)

  • Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)

  • per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)

  • Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)

  • Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)

  • (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): (Epistula II ad Corinthios 5, 7)

  • tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: (Epistula ad Galatas 1, 23)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)

  • Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, (Epistula ad Ephesios 1, 15)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina